monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.473 > sectio 24 > bnf10439.198 r > 2 > sectio 17 > 6 > sectio 5 > sectio > sectio 2 > sectio 10 > sectio 22 > sectio 20 > sectio > sectio 10 > bnf17226.113 > XXXII. AGAPITO V̅ · Ῑ · P̅ · V̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|509) > sectio 21 > bnf10439.194 v > 9 > bnf2630.719 > sectio 14 > 17 > 45
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XLIV. De Apollinare patre simul et filio, et eorum haeresi. <<<     >>> XLVI. De concilio denuo apud Antiochiam congregato.

Cassiodorus, 5, CAPUT XLV. Quomodo Iacobi episcopi orationibus Persarum rex non potuerit praevalere Romanis.

1 Cum inter haec Sapores rex Persarum contra Romanos castra metaretur, Constantius cum magno exercitu veniens Antiochiam, fugavit hostes [An. Dom. 357]. Quod non militia Romanorum egit, sed Deus, qui colitur a Romanis. Tropaeum ergo nunc studeo narrare victoriae. Nisibis, quam quidam Antiochiam Mygdoniam vocant, in termino posita est Persicarum Romanarumque terrarum.
2 Huius erat episcopus atque rector, et dux Iacobus, apostolicae gratiae radiis illustratus. Cuius digna laudandaque miracula in hac historia conscribere aut enumerare supervacaneum iudicavi. Sed unum tantummodo eius opus narrationis causa exponam. Huius igitur civitatem Romanis subditam Persarum exercitus obsidebat; et cum septuaginta dies iugiter observaret, et multas quidem cepisset civitates, plurimaque circa hanc molimina posuisset et vallos, atque fossata pro capienda urbe fecisset, eam nequaquam valuit obtinere. Postea vero Persae impetum Mygdonii fluminis, per civitatem mediam properantis, a longe retinentes, et utrasque ripas eius facientes celsiores, ut aqua in se collecta concresceret, quo vi maiori posset irruere: cum vidissent iam etiam illas quas fecerant sublimes ripas impleri, subito auferentes quas fecerant cataractas, dimiserunt impetum fluminis contra murum, qui vehementis aquae pondus non ferens, est inclinatus et cecidit.
3 Quo facto, ingrediens aqua cum magno impetu, etiam aliam partem muri, unde fluvius solebat exire, cum magna ruina deposuit. Hoc Sapores inspiciens, credidit se sine pugna capere civitatem. Et illa quidem die quievit, ut et fundus fluminis purgaretur, et posset ambulari per fluvium. Altera vero die cum omni militia credens per loca ruinosa murorum civitatem intrare, vidit murum ex utraque parte fabricatum.
4 Ille namque sacratissimus homo orationibus milites coarmavit, et alios urbis habitatores. Quo facto, et murum restituit, et propugnacula fecit, quibus repelleret accedentes. Et hoc non ad murum veniens egit, sed intra templum sacratum Domino supplicans adimplevit. Porro Saporem non solum muri fabrica terruit, sed etiam altera visio perturbavit.
5 Vidit enim stantem supra murum quemdam imperiali schemate circumamictum, et tam purpura quam diademate resplendere. Arbitratus autem esse Romanorum imperatorem, mortem minatus est eis qui nuntiaverant non illic eum esse praesentem. Quibus affirmantibus se vera dixisse, et Constantium Antiochia commorari, ex vultu, quem videbat, agnovit eorum verba esse veracia; et ait, Deum bella gerere pro Romanis. Cumque hoc graviter haberet, infelix sagittam dimisit in aerem.
6 Et cum vidisset quia in corpore eum iaculari non potuit, tamen a vesaniae suae impetu non recessit. Tunc igitur Ephrem vir mirabilis, et conscriptor egregius apud Syros, sacratissimo Iacobo supplicabat ut veniret ad murum, et videns barbaros, maledictionis iacula contra eos emitteret. Flexus ergo venerabilis homo, ascendit in quamdam turrim; et cum millia millium videret exercitus, aliam maledictionem eis non petiit, nisi cinyphes et culices; ut per parva animalia supernam virtutem potuissent agnoscere.
7 Orationem vero secutae sunt nebulae cinyphum et culicum. Et elephantorum quidem promuscidas, cum sint concavae, equorum vero, aliorumque iumentorum aures simul et nares impleverunt. At illi ferre vim parvorum animalium non valentes, sessores suos, ductoresque excussos dorsis proiecerunt, et diruptas acies confuderunt; exercitumque relinquentes, summo impetu fugiebant.
8 Hoc modo ter miserrimus imperator parvam clementemque correptionem in se cognoscens factam, a Deo habente providentiam animarum eum pie colentium, suum exinde reduxit exercitum: confusionem, non victoriam ex illa obsidione percipiens. [THEODORETUS, lib. II, cap. 30, p. 117.]
Cassiodorus HOME

bav823.207 bav824.152 bnf1603.103

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik